Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 6, p. 1054


Solutio
Respondeo dicendum, quod coactio legis, secundum Philosophum in fine Ethic.,
ad hoc necessaria est, ut illi qui persuasionibus ad bonum non inclinantur, per
poenas cogantur: unde cohibitio legis se extendit quantum poena inflicta per
legem. Sicut autem lex vetus infirmis animis non nisi terrena promittebat, ita
etiam pro peccatis temporalem poenam infligebat, oculum pro oculo, dentem
pro dente. Poenae autem temporales pro peccatis animi infligi non possunt nisi
quatenus in actum exteriorem prorumpunt; alias enim ab homine de eis iudicari
non potest; et ideo lex vetus manum et non animum cohibere dicebatur.
Lex autem nova aeterna promittit et comminatur in praemium et poenam;
aeterna autem poena ab illo iudice infligitur qui est cordis scrutator; et ideo
non solum manum, sed etiam animum cohibet: quod patet in hoc praecepto:
«Non occides», pro cuius transgressione lex vetus hominem occidebat: sed pro
ira interiori lex nova poenam aeternam comminatur: «qui enim irascitur fratri
suo, reus erit concilio»; Matth. 5, 22.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod lex praeceptis affirmativis et negativis animum
ordinabat ad virtutem, et a vitio retrahebat: non tamen contra transgressores
huiusmodi praeceptorum poenam aliquam ordinare poterat, secundum
quam cohibere vel cogere dicitur; et ideo non sequitur quod animum cohiberet.
Et per hoc patet solutio ad secundum.
Ad tertium dicendum, quod omnem concupiscentiam quantum ad genus suum
lex prohibebat; non tamen ab omni cohibebat per poenas, sed solum ab ea quae
prorumpebat in actum.
Ad quartum dicendum, quod caeremonialia praecepta indicebant sacrificia pro
certis peccatis, non autem ita pro peccatis cordis sicut pro peccatis operis; et
ita caeremonialia magis manum quam animum cohibebant.
Ad quintum dicendum, quod lex civilis quamvis intendat per cohibitionem poenarum
ad virtutes inducere, non tamen cogit per poenas animum, sed solum
manum.

Torna all'inizio