nos quam nos et nostra tota Caesarea
successura progenies, circa Romani status honorificentiam,
et augmentum teneamur perenniter
ampliare. Caeterum quae Theodemus
judex Curiae nostrae fidelis noster, ex parte nostra
vobis dixerit, credere debeatis fideliter.
Cap. LXXIII.
Significat quibusdam magnatibus se cito iturum
ad partes eorum, corroborans eos in fide
sua.
Quanta fit fidei vestrae constantia, quam
erga nos, et Imperium prompta mentis
alacritate protenditis, evidentibus operum
experimentis agnoscimus, et crebra
Richardi comitis Th. fidelis nostri relatio patefecit.
Ex quo sinceritatis vestrae zelum tanto
faecundioribus titulis laudum extollimus, quanto
praesentium negotiorum et temporum qualitate
pensata, gratiora nunc nostrorum fidelium
obsequia reputantes, devotionem vestram
sinceram in nubibus firmiorem prae aliis in fide
nostri culminis experimur. Cum igitur in
partibus Pedemontis, ubi terram Marchionis
Montis ferrati, proditoris nostri, quam continuae
depopulationi subjicimus, ut singula
nobis ad placitum grata successione respondeant,
expeditis in proximo quibusdam arduis
et magnis sacri Imperii negotiis, pro quibus
ibidem moram necessario hucusque protraximus,
|
|