Salimbene de Adam: Cronica

Pag 476


quartum, qui Ianuam venerat, et resignavit dignitatem
quam sibi Lugduni contulerat, dicens quod penitus de cetero non
esset episcopus. Papa vero, cum vidisset animi sui angustiam,
promisit quod absolveret eum, cum esset in Tuscia. Sperabat enim
papa quod forte frater Rainaldus adhuc voluntatem suam mutaret;
quod minime fecit. Venit autem frater Rainaldus et stetit
Bononie multis diebus, sperans quod papa inde transiret, ut iret
in Tusciam. Cum autem fuit Perusii, accessit frater Rainaldus
ad papam et coram cardinalibus in consistorio offitium et benefitium
resignavit, ponendo pontificalia, scilicet baculum mitram
et anulum, ad summi pontificis pedes. Et mirati sunt cardinales
pariterque turbati, pro eo quod videbatur in hoc frater Rainaldus
eorum statui derogare, quasi quod non essent in statu salutis
in dignitatibus et prelationibus positi. Turbatus est etiam similiter
papa, pro eo quod eum personaliter consecraverat et pro eo
etiam quod credebat se Reatine ecclesie virum ydoneum contulisse,
sicut ab omnibus credebatur et erat. Et rogaverunt ipsum
multum cardinales et papa quod amore Dei et propter honorem
ipsorum et propter utilitatem Ecclesie et animarum salutem non
recusaret. Et respondit eis quod laborabant incassum, de materia
ista rogando. Et dixerunt cardinales: «Quid si angelus ei locutus
est, vel si ei Deus talia revelavit?». Tunc videns papa obstinatum
animum eius dixit ei: «Quamvis sollicitudinem et curam
pastoralis regiminis habere non vis, saltem pontificalia remaneant
tibi, et dignitatem et auctoritatem habeas ordinandi, ut Ordo
tuus de te, quantum ad ista, utilitatem aliquam consequatur».
Et respondit: «Penitus nichil habebo». Absolutus itaque venit
ad fratres, et accipiens sacculum sive peram vel sportam rogavit
helemosinarium, eadem die qua fuit absolutus, ut eum pro pane
duceret secum.
De responsione quam fecit frater Rainaldus cuidam cardinali, quando ibat
pro pane.
Cumque sic iret mendicando per civitatem Perusii, occurrit
sibi quidam cardinalis, qui a consistorio redibat, forte voluntate

Torna all'inizio