velut corpus suum conatur regere populum, et qui non sic onerose
opprimit eos quod suum abhominentur dominium, et qui
non taliter statuit absolutos, quod despicere videantur mandata
ipsius. Et dixit: gracius beneficium est priusquam petatur
inceptum. Et dixit: tuo sensu animam conare dirigere et tuum
scire speculum statue in quo tibi latencia facta exultent.
Et dixit: cum inimico pacificari studeas, licet fortitudinis et tue
potencie sis securus. Et dixit: sicut hominem querere quod est
impossibile obtineri est molestum corpori, sic est molestum sensui
conari rectificare ignarum. Et dixit: qui suspicionem diligit,
bonam vitam habere non valet. Et dixit: nichil est quod mansurum
pocius bonum efficiat, quam vitare superbiam. Et dixit:
ille est sensu complecior qui suam cogit voluntatem et qui
magis concupiscencias suas elidit. Et dixit: grati ingratus ille
decernitur qui contentus non est bona gratificare collata;
immo, quod peius est, denegat illa, et ob hoc premia nulla rependit.
Et dixit: qui non nisi equum exponit, abilitatus est vincere
inimicum.
THESILUS dixit: iocundis eloquiis non frauderis et dulcibus
que pro malo feruntur, quia quidam cum dulcibus venena
permiscent; nec verbo turberis aspero pronunciato in bonum quia
medicine inducentes salutem plures amare sunt et saporis ingrati.
Et dixit: de corporis cibis turpe [nos] est esse solicitos ut
nocumenta vitentur, et in cibis anime, quod non sint pravi et
nocivi curiosi non simus. Et dixit: turpe est nautam navem nisi
vento propicio committere; et nos ad bona et mala absolute
animas nostras exponimus. Et dixit: expedit scienti corpus anime
|
|