Albericus Casinensis: Visio Alberici

206


XLV.
Multa preterea alia loca et tormenta ostendit michi beatus Petrus, multaque locutus
est michi et docuit me de veteri testamento; de hominibus etiam adhuc in seculo
viventibus plura peccata innotuit michi, precepitque, ut ea, que de illis audieram, eis
referrem.
XLVI.
Ipsius autem beati Petri statura, quantum ego cognovi, nec longa multum nec brevis,
set media et iusta erat, corpore compressus, vultu grossior, canis habens aspersum
caput. Indutus erat tunica candidissima, quam circa pectus et collum torques aurea
decorabat. Auream in capite gestabat coronam, claves quoque magnas manibus
tenebat, in quibus omnium pretiosorum gemme inserte videbantur. Claves autem
cuius essent speciei, cuiusque metalli, cognoscere non potui.
XLVII.
Cartam etiam mire magnitudinis habebat in manibus, que tota erat subtiliter descripta.
Et cum hec omnia michi ostendisset, plicavit eam in modum parvissime paginule,
misitque in os meum dicens: "Non habeas licentiam neque potestatem qualicumque
modo reiciendi eam, et sanguis tuus non possit eam delere." Ignoro tamen,
utrum in corpus meum descenderit an non.
XLVIII.
Rursumque dixit michi: "Vide, ut omnibus annis offeras oblationem tuam ad
ecclesiam meam, cereum scilicet ad mensuram stature tue. Et nunc cum reversus
fueris, altare nominis mei cingere debebis cereo." Tunc itaque nescio, quo ordine
vel qua ratione, in memetipsum reversus sum. Ita tamen per aliquot dies stupefactus
et exsensis fui, ut ne propriam quidem matrem cognoscerem.

Torna all'inizio