Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 498


ut de illis viis facilior et melior eligatur. Secundo
est in consiliis attendendum, ut non consiliemur de
quibuscumque minimis, sed de magnis. Dicebatur enim
supra, quod timor consiliativos facit: qui ergo consiliatur,
videtur timere et dubitare ne aliquo infortunio contingente
deficiat a consecutione optati boni, vel incurrat aliquod
damnum, vel aliquod aliud malum. Quae ergo sunt
valde modica, ut quae sunt apta nata efficere parvum bonum,
vel prohibere modicum malum, non sunt consiliabilia.
Est ergo modus attendendus in consiliis, ut de magnis
consilietur negotiis. Tertio cum consiliari volumus, debemus
alios assumere nobiscum, inter quos conferamus
de negociis fiendis. Nam licet homo inter seipsum possit
invenire vias et modos ad aliqui peragendum, attamen
imprudens est qui solo capiti innittitur, et renuit
aliorum audire sententias Magnae enim prudentiae est in
consiliis huns habere modum: ut cum aliis conferamus
quid agendum, quod ex duobus pater, Nam consilia (ut dictum
est) esse debent de rebus magnis. In talibus autem
nullus debet omnino sibi credere, et proprio sensui inniti:
sed debet alios ad se vocare, sciens quod plura cognoscere
possunt multi, quam unus. Ideo dicitur 3. Ethicorum
consiliatore assumimus in magna discernentes, nobis ipsis
velut non sufficientibus dignoscere. Rursus hoc idem
patet ex eo quod consilium est circa agibilia particularia,
in quibus multum valet experientia, Nam in talibus,
ut dicitur primo Mera, plus proficit expertus, quam artifex.
Quare cum plures plura experti sint, quam unus solus:
decet ad huiusmodi negocia alios advocare, ut per eorum
consilium fossit eligi via melior quales autem esse
debeant consiliarii advocandi, in prosequendo patebit.
Quarto est in consiliis attendendum, ut secreta habentur,
quia ibi dicuntur, nam multa negocia disturbantur ex
accepit. Dicunt enim aliqui, quod consilium quasi idem

Torna all'inizio