tempore, scilicet anno Domini .Mo.C.LXXXX., desierunt
esse consules in civitate Ianue, pro eo quod omnes ad consulatum
aspirabant et ex hoc multe invidie et odia in civitate crescebant, propter
quod voluerunt cives regi pocius per potestates. et ideo
quendam civem Brixiensem, nomine Manegoldum, in potestatem
Ianue primitus elegerunt. circa principium autem regiminis
istius potestatis illi de Castro Lanfranchum Piperem
maliciose occiderunt. propter quod dictus potestas, rubore et dolore
perfusus, parlamentum maximum congregavit et armis militaribus
indutus, equum valenter ascendit et ad domus malefactorum viriliter
expugnandas accedens, potenter eas cepit et funditus destruxit.
tempore istius archiepiscopi, scilicet anno Domini .Mo.C.LXXXXIo.,
cum quidam, nomine Tancredus, fecisset se regem Sicilie, Ianuenses
in servicium Henrici imperatoris galeas. .XXXIII. contra
illum armaverunt. anno quoque sequenti et alio sequenti fuerunt
in civitate Ianue multa bella civilia ita quod homicide et
fures in civitate dominabantur. propter quod consules, qui regimen
reassumpserant, ipsum regimen dimiserunt, ideoque electus
est in potestatem Obertus de Olevano, nobilis civis Papiensis,
qui per suam sapientiam et industriam omnes sedicciones
et scandala removit et omnes discordias ad pacem reduxit. hoc
|
|