«Panarethos» appellatur, a «pan», quod est totum, et «arethos»,
quod est virtus, quasi liber totus virtuosus. Ideo Ecclesiasticus
dixit, L: Doctrinam sapientie et discipline scripsit in codice isto
Iesus filius Syrach Ierosolimita, qui renovavit sapientiam de corde
suo. Beatus qui in istis versatur bonis. Qui ponit illa in corde
suo, sapiens erit semper. Si enim hec fecerit, ad omnia valebit, quia
lux Dei vestigium eius est. Et LI: Apropiate ad me indocti et congregate
vos in domum discipline et cetera, usque ad finem libri.
Item alibi dicit Eccli., XXIIII: Videte quoniam non solum michi
laboravi, sed et omnibus exquirentibus veritatem.
Optimi autem mores sunt quando amore summi Dei excelsi
is qui habet divitias bene facit pauperibus Christi. Hoc Ecclesiasticus
docuit, XXIX: Propter mandatum assume pauperem, et
propter inopiam eius ne dimittas eum vacuum. Et multa prosequitur
de ista materia Ecclesiasticus ibidem. Ubi autem hoc mandet
Deus, audi Levit. XXV: Time Deum tuum, ut vivere possit
frater tuus apud te. Pecuniam tuam non dabis ei ad usuram et
frugum superabundantiam non exiges. Item Deutero. XV: Omnino
indigens et mendicus non erit inter vos, ut benedicat tibi Dominus
in terra quam traditurus est tibi in possessionem. Et infra:
Non deerunt pauperes in terra habitationis tue. Idcirco ego precipio
tibi ut aperias manum fratri tuo egeno et pauperi, qui tecum
versantur in terra. De hoc laudatur mulier fortis, Prover. ultimo:
Manum suam aperuit inopi et palmas suas extendit ad pauperem.
Merito quidem, quia, sicut ait Sapiens, Prover. XIX: Feneratur
Domino qui miseretur pauperis, et vicissitudinem suam reddet
ei. Quod patuit in Gregorio, cui dixit angelus quod, ex illa
hora qua argenteos naufrago dari fecit, destinavit eum Deus
summum pontificem fieri. Dabat enim beatus Gregorius libenter
pauperibus. Ideo congruit ei quod de Iob legitur, XXXI: Si
negavi quod volebant pauperibus et oculos vidue expectare feci, si
comedi bucellam meam solus, et non comedit pupillus ex ea, quia
ab infantia mea crevit mecum miseratio et de utero matris mee egressa
est mecum (hoc multum convenit beato Nicholao). Si despexi
pretereuntem, eo quod non habuerit indumentum, et absque operimento
pauperem. Si non benedixerunt michi latera eius, et de velleribus
|
|