vel vobis daretur habundantius quod possetis ignoscere
delinquenti. Sic erat, sed tandem dum ad moram adventus
vestri ultra modum et expectationem meam contractam
mirarer dubius et languerem, jam acuebam calamum
ad scribendum ut vel venientem ad cursum impellerem
vel desidem excitarem. Et ecce ad haec apparuit mihi
vestra effigies quam misistis, praedictus magister litterarum
vestrarum gerulus et perae. Quo praemisso in non
dubiae stipulalionis cautelam pro arra et exponente eo
celerius vos e vestigio adventuros, quae mandaveram
calamo linguae officio reservavi. Et sic vestris omnibus
exinde ylaratis, cotidie oculi nostri suspiciebant in via
qualiter, cum licet arram dederitis quam et nos nobis
procuravimus retinendam, quod stipulati fueritis servassetis
evidentia operis manifesta. Quod ultra doluimus
quidem, quum tamdiu nos anxios ad vestram praesentiam
faceretis, sed profundius conturbamur quod ex hoc
occasionem longioris absentiae intulistis. Nam dum apud
dominum de bonorum suorum dispositionibus congruis
provisio haberetur, latere sibi non potuit sub absentiae
modio fides Petri quam inter suos in candelabro praesentiae
rutilantem multipliciter commendavit. Ait ergo:
«Petre, amas me, rege oves meas,» et sic amator justitiae
dominus super petram volens fundare justiciam, moderamina
jurium regendorum in plebem suam Petro
commisit, statuens vos justiciarium. Ad quod evidentius
ostendendum ideo vos constituit dominus in faciem
nunc praelati, sed praevaricantis Ecclesiam, ut ubi dudum
falsus Christi vicarius commissum sibi vicariatum
depravans, nitens eisdem aliud quam cujus erant regimen
clavibus aperire, multos fama, rebus et corpore
deformavit, verus Petrus vicarius justicia regat, fide corroboret,
|
|