ordine conveniencie, iusta legem trado, atque remitto ad partem 
prefati monasterii, ubi nunc, Deo tuente, supradictus domnus Ylarius 
abbas esse dinoscitur, integra supradicta rebus de iam dictis 
locis Iuveniola, et ubi predicta ecclesia Sancti Vincencii constructa 
esse videtur, et de eodem loco, ubi Monumenta nuncupatur, et 
quod continent monimina ex ipsis rebus pertinentes, et continentes 
ad semper abendum, et possidendum prescripto monasterio, sine 
contradiccione mea, et de meis heredibus, et sine cuiuscumque requisicione. 
De quibus ego hic dictus Aldemari comes, ordine conveniencie, 
iusta legem obligo me et meis heredibus tibi prescripto 
domino Ylario, venerabili abbati, et ad tuis successoribus, seu cum 
pars iam dicti vestri cenobii de predictis rebus de iam dictis locis, 
et quod monimina vestra exinde pertinentes, et continentes quomodocumque, 
aut per quacumque racione causare, aut contendere 
presupmserimus, aut si aliqua intencione, per nos, aut per supposita 
persona, per quodcumque ingenium, aut humana astucia vobiscum, 
aut cum tuis successoribus, per videlicet causa, ex eisdem rebus 
aliquam intencionem proposuerimus, aut si illud, aut exinde aliquid 
de vestra proprietate subtrahere voluerimus, vel si aliquid exinde 
tollere, aut contrare voluerimus, aut si illud vobis vestrisque successoribus 
ab omnibus hominibus, vel partibus, cui a nos datum 
ut obligatum, vel per quolibet titulum alienatum esse paruerit 
non defensaverimus, mille solidos Constantinopolitanos ego, vel 
meis heredibus vobis, vestrisque successoribus pars vestri predicti 
monasterii, vel illius hominibus hunc scriptum nobis ostenserit 
componere obligamus penam. Quod taliter te Falconem, clericum 
et notarium scribere rogavi. Actum Beneventi, feliciter. † Ego 
Dauferi. † Ego Rodegari, clericus et notarius me subscripsi. 
† Ego Dauferius sacerdos.
  |  
  |