non solum in semetipsis quae sancta quaeque sunt religiosa
confundunt, sed subditos suos ad omne nefas operum suorum
exemplo pertrahunt. Quibus non contraire quam nobis periculosum
resistere autem et eorum nequiciam refrenare quam difficile
sit, tua prudentia nouit. Sed quoniam quos dolores inter
has patiamur angustias, ut supradiximus, huic communi filio
nostro tibi referendum exeruimus, plura de his dicere supersedemus.
Tuam uero fraternitatem etsi monitore non egeat, impellente
tamen nos sollicitudine admonemus quatinus grauiora usquequaque
resecare uitia studeat, et inter omnia et prae omnibus nefas
quod de Scottis audiuimus, uidelicet quod plerique proprias
uxores non solum deserunt sed etiam uendunt, modis omnibus
prohibere contendat. Ad haec enim apostolica te auctoritate fultum
esse uolumus, ut non solum in Scottis hoc scelus sed etiam in
aliis, si quos in Anglorum insula tales esse cognoueris, dura
animaduersione punias et radicem tanti mali prudenti sarculo
correctionis penitus extirpare non differas.
|
|