Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 3, p. 456


Ad quartum dicendum, quod in nostra hierarchia distinguuntur ordines secundum
tres actiones hierarchicas: quia ministrorum est purgare, sacerdotum illuminare
simul et purgare; sed Episcoporum perficere. Talis autem distinctio non
potest esse in caelesti hierarchia: quia minimus ordo Angelorum est superior
supremo ordine nostrae hierarchiae: unde potest et perficere et illuminare et
purgare.
Ad quintum dicendum, quod diversitas proportionum potest sumi multipliciter;
aut secundum diversum genus proportionis, sicut duplum et sesquialterum;
quorum primum est multiplex, secundum superparticulare: alia est enim genere
proportio quatuor ad duo, quoniam dupla; et trium ad duo, quoniam sesquialtera:
aut secundum diversas species eiusdem generis, sicut duplum et triplum;
quorum est unum genus proportionis, scilicet multiplex: aut secundum diversos
numeros in eadem specie proportionis, ut quatuor ad duo, et sex ad tria: et
prima diversitas competit distinctioni hierarchiarum, secunda distinctioni ordinum,
tertia distinctioni personarum unius ordinis.
Ad sextum dicendum, quod dona secundum quae distinguuntur ordines, sunt
dona perficientia in actibus hierarchicis, et haec variantur, ut dictum est: dona
autem et virtutes perficiunt ad actus personales; et ideo secundum ea ordines
non distinguuntur.
Ad septimum dicendum, quod ordinatio Dionysii est rationabilior; quia ipse
distinguit secundam hierarchiam a tertia secundum universale et particulare,
non limitatum et limitatum: et ideo Virtutes ponit in secunda, et Principatus in
tertia. Gregorius autem non multum intendit ordinare, sed numerare.
Nihilominus ista ordinatio potest sumi secundum actus exteriores et secundum
conformitatem ad nostram hierarchiam: et quia in nostra hierarchia habentes
praelationem sunt super personas privatas, ideo in secunda hierarchia ordinat
illos quorum nomina important officium praelationis, scilicet Dominationes,
Principatus, et Potestates: in tertia autem ordines quorum actus sunt etiam personarum
privatarum; ut mirabilia facere, quae est Virtutum; et nuntiare magna,
quod est Archangelorum; et nuntiare parva, quod est Angelorum.

Torna all'inizio