Iohannes Boccaccius : De montibus, lacubus, fluminibus, stagnis et paludibus, et de nominibus maris

Pag 2029


stabilis; et insuper lepiditate verborum delectabilis
nimium, quantumcunque extranea videatur materia; preterea
notitia rerum, cuius plurimum indiget labor iste, quam
adeo sibi familiarem noveram ut vidisse omnia et tenaci servasse
memoria videretur. Et cum his ruditas mea, stilus exoticus,
hystoriarum penuria, ingenium hebes et fluxa memoria veniebant.
A quibus persuasus cum iam essem semiflexus in reditum,
et ecce proverbium vetus venit in mentem, quo aiunt:
"Contraria iuxta se posita magis elucescunt". Et ex eo arbitratus
fulgoris sui radios, quantumcunque de se clarissimos, opacitatis
mee tenebras penetraturos posse videri intuentibus clariores,
mutavi consilium et ad eius reverentiam non pugil sed
obsequiosus servulus et itineris strator in finem usque deductus
sum, volens iubensque, si quod meritum michi laboris
huius expectandum est, cautos esse lectores ut si quid in hoc
opere operi viri incliti comperiatur adversum damnetur illico
et sua sequatur tanquam vera stansque sententia. Scripsi quidem
quod in buccam venit: ipse autem (si mores novi suos)
omnia multiplici trutinatione digesta, omnia ponderoso librata
iudicio scripsit scribetque. Si quid vero congruum, suis conforme
scriptis, comperiatur, divine bonitati et doctrine ascribatur
sue.

Torna all'inizio