Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 6, p. 940


occurrunt cavenda. Tendentibus autem ad virtutem prius occurrit vitandum
nocumentum operis quam oris, et oris quam cordis; et inter nocumenta operis
gravius nocumentum prius vitandum occurrit; et ideo prohibitio homicidii
praecedit prohibitionem moechiae, quae praecedit prohibitionem furti: et hae
tres prohibitiones praecedunt prohibitionem falsi testimonii; et ultimo ponitur
prohibitio concupiscentiae, in quo iam perfectio virtutis consistit.
Et per hoc patet solutio ad obiecta.
ARTICULUS 3
Utrum omnia legis praecepta ad haec decem ordinentur
Ad tertium sic proceditur.
1.VIDETUR quod non omnia legis praecepta ad haec decem reducantur. Cum
enim haec praecepta ius naturale contineant, non poterunt ad ea reduci nisi
quae ex iure naturali proficiscuntur. Sed quaedam prohibentur in lege quae non
videntur modo aliquo ex lege naturali proficisci, quae nihil differunt utrum sic
vel sic fiant, antequam lege posita sint, ut quod sacrificetur hircus vel taurus,
sicut etiam Philosophus, in 5 Ethicor., dicit. Ergo non omnia praecepta
legis ad haec decem reducuntur.
2. Praeterea, ea quae sunt diversorum generum, invicem non reducuntur in principia
naturalia, sed in principium quod est voluntas, ut in 7 Metaph.
dicitur. Sed haec praecepta naturalia sunt, cum sint de lege naturali. Ergo
praecepta caeremonialia, quae sunt alterius generis, ad ipsa non reducuntur.
3. Praeterea, manente causa, manet effectus. Sed quaedam praecepta legis
mutata sunt illis praeceptis manentibus. Ergo non reducuntur ad ista sicut ad
causam.
4. Praeterea, omnia ista praecepta naturalis ratio dictat. Sed non omnium quae
in lege posita sunt, quaerenda est ratio, ut ff.
de leg. et se. Ergo non omnia praecepta
legis ad haec reducuntur.
5. Praeterea, ubi est eadem causa, et idem effectus. Haec autem praecepta
eadem sunt apud omnes. Cum ergo multa praecepta legis divinae et legis civilis
apud diversos diversa sint, videtur quod non omnia praecepta legalia ad haec
reducantur.

Torna all'inizio