4. Praeterea, tempore gratiae tenemur perfectius Deo vacare quam tempore
legis. Sed tempore legis a multis abstinebatur quae nunc in die dominico licite
fiunt: non enim erat licitum cibos coquere, nec itinerare. Ergo observatio
sabbati non est mutata in dominicam: ergo adhuc debet observatio sabbati
remanere.
SED CONTRA, Exod. 31, 15: «Septima dies erit sabbatum», idest «requies»:
Glossa: «Alia praecepta servanda in novo Testamento ad litteram non dubitamus;
illud autem de sabbato, velatum et in mysterio praeceptum fuit, ut hodie a
nobis non servetur, sed solum signatum intueamur».
Praeterea, Damascenus dicit quod sabbati observatio excogitata
fuit parvulis, et sub elementis mundi servientibus. Sed a tali servitio liberati
sumus per adventum Christi. Ergo et sabbati observatio cessavit.
Solutiones
Solutio I
Respondeo dicendum ad primam quaestionem, quod sicut praeceptum de sacrificiis
habuit aliquam causam moralem non simpliciter, sed secundum congruentiam
illorum quibus lex dabatur, qui ad idolatriam proni erant, ut Deo offerrent
quod alias idolis obtulissent; et aliam causam mysticam, scilicet ad significandum
sacrificium passionis Christi: ita et praeceptum de observatione sabbati
habuit aliquam causam moralem ex conditione eorum quibus lex dabatur, qui
propter avaritiam eis inditam intantum se et sibi subditos operibus servilibus
occupassent quod omnino mens eorum a divinis subtraheretur: et hanc causam
tangit Damascenus. Similiter etiam quia ad errores gentium proni
erant, indicta est eis observatio sabbati, ut creationem mundi semper prae oculis
haberent, et sic Deum recognoscerent et timerent: quam causam tangit
Rabbi Moyses.
Habuit nihilominus et causam mysticam triplicem. Unam allegoricam, ad significandum
quietem Christi in sepulcro. Aliam moralem, ad significandum
requiem humanae mentis a peccatis, et ab omnibus aliis rebus, in quibus
requiem non invenit, nisi in Deo, in quo solo est quies. Tertiam anagogicam, ad
significandum aeternam requiem qua sancti in gloria quiescent. Et ideo conveniens
fuit institutio sabbati pro tempore illo.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod sabbati tempus non amittitur, si hoc in sabbato
fiat ad quod deputatum est, scilicet divinorum contemplatio. Sed quia Iudaei
omissis divinis in sabbatis magis inutilibus rebus vacabant, ideo eos Seneca
derisit, ut dicitur Thren. 1, 7: «Viderunt eam hostes, et deriserunt sabbata
eius».
|
|