: Chronicon Novaliciense

Pag 282

V


<XXI>. Denique rudis ac posteris fratribus insinuare cupimus
quod a Lothario regulo iam prenominato actum sit: malumus
patefacere quam illud abdere. Tametsi in quodam capitulo
aliqua de eo carpsimus, tamen reliquimus aliqua quę non
sunt omittenda. Extitit quidam marchio illius temporibus cuius
memoriam sepissime fecimus, nomine Arduinus Glabrio, qui
recte aeoequari lupis potest, violenter auferens aliena et dispergens
alienarum opum. Is privata lege sibi expetit abbatię Bremensis:
quod ubi illi obtulit, dignam a Deo solvit vindictam:
revolutis aliquot diebus, vitam amisit mortemque invenit.
<XXII>. Post hec, nutu disponente divino, Otto fungebatur
regnum Italię. Tunc abbas Gezo conquestus est vir Deo plenus
regi mala passa dudum abbatię. Rex vero adquiescens eius peticionibus,
preceptum illud nefandum medio duci precepit et in
conspectu omnium Quiritum eius urere; Gezoni contulit alium,
quod usque manet in armariolo nostro.
<XXIII>. Paulo post quidam palatinus comes, nomine Samson,
ut aiunt multi, qui nostris temporibus supersunt, illusus a

Torna all'inizio