Per pedes Domini stabilitas aeterna significatur, ubi  
tanquam vestigiis positus, omnipotentiae virtute  
consistit; hic pedibus constat esse subdendos qui,  
vitiis derelictis, ejus praedicationibus inclinantur.  
Donec vero non hic finem temporis, sed aeternitatem  
demonstrat. 
28.  Nonne omnes . Filius solus salvat; isti saluti  
praedestinatorum deserviunt; nam angelum ad Mariam  
legimus missum; pastoribus etiam et mulieribus  
in resurrectione angeli apparuerunt. 
29. LANFR.  Administratorii spiritus . Probato Filium  
esse digniorem, probat quoque angelos esse indigniores;  
sunt enim ei et hominibus administrantes. 
CAP. II.—1. LANFR.  Propterea . Quia tantam curam 
habuit et habet Deus, ut et Filium suum pro  
nobis fecerit incarnari, et angelos suos in ministerium  
nostrum quotidie invitet. 
2. AMBROS.  Abundantius . Hoc est amplius quam  
in lege solebamus audire. 
3. LANFR.  Ne forte pereffluamus . Ne pejus puniamur, 
ideo quod cognovimus, notum postposuimus.  
Vel, quia jam ex parte decidimus, ne ex toto  
decidamus. 
4.  Sermo factus . Veteris Testamenti legem dicit,  
quae per angelos data est Moysi. Non enim Deus per  
propriam substantiam loquebatur, sed angeli in persona  
Dei. 
5.  Sermo factus est firmus . Oportet nos servare  
sermonem ejus; nam firmus est: firmus enim  
factus est sermo datus per angelos. Oportet nos  
servare, et, si non servaverimus, puniemur; nam qui  
non servaverunt legem datam, per angelos puniti  
fuerunt. 
6. AMBROS.  Neglexerimus . Per hoc significat quia  
non erat tanta salus in Veteri Testamento; illa  
enim temporalis, haec perpetua.
  |  
  |