Romualdus Salernitanus: Chronicon

Pag 207


commendauerat Antiochiam mortuus est, et Roggerius filius Riccardi accepit Antiochie
procurationem.
Anno dominice incarnationis MCXV indictione VIIJ apud Ciperanum in ecclesia sancti
Paterni Wilielmus dux deuenit liggius homo pape Paschalis qui tunc sinodum celebrabat,
et ipse papa statim per uexillum tradidit eidem duci totam terram cum honore ducatus,
quemadmodum Gregorius papa concessit et tradidit eam duci Robberto Guiscardo apud
ipsum Ciperanum, et quemadmodum Urbanus papa concessit Roggerio duci in ciuitate Melfia,
et sicut idem Paschalis papa concessit et tradidit eidem duci Roggerio apud sanctum
Trophimenem per illud idem donum atque consensum. In predicta quidem synodo Landulfus
Beneuentanus archiepiscopus ab ordine pontificalis deiectus est eo quod inobediens
pape fuit, quique non post multum temporis largito munere in sede sua ab eodem papa restitutus
est. Eodem anno mense Decembris in Syria ante natalem Domini terre motus ita
fuit magnus, quod Mamistra et Marais ad solum usque et alie quam plures ciuitates et castella
attritis hominibus, sed et pars ciuitatis Antiochie ac usque Hiesusalem prostrate ceciderunt.
Eodem anno mense Aprilis Ala ducissa mater Willelmi ducis defuncta est.
Anno dominice incarnationis MCXVJ indictione IV Willelmus dux accepit uxorem nomine
Gaitelgrimam filiam comitis Robberti de Airola.

Torna all'inizio