Guido de Columnis: Historia destructionis Troiae

Pag 242


prospera inspirante iuxta litora cuiusdam prouincie applicant que
Gerbondia uocabatur. In qua tunc regnabat rex quidam ualde
iustus et pius Oecides nomine, qui prouinciam ipsam in multa
tranquillitate regebat. In terram igitur huius regis descendit
Anthenor in comitiua paucorum iuxta litus cuiusdam rupis excelse
que ipsi litori inminebat. Quare ipsius loci scrutata planicie, que
a radice rupis ipsius longe lateque per arua distendebatur et
nemora in multis aquarum fontibus circunquaque, Anthenor, ipsius
loci amenitate captatus, in supercilio rupis ipsius quandam
ciuitatem fundare disposuit, et fundauit cum reliquiis Troyanorum
qui nauigauerant cum eodem, et eam Corchire Menelaon statuit
appellari. Quam in breui tempore forcium murorum ambitu circuncinxit,
institutis in eis per girum multis turribus bellicosis. Quod
postquam Troyanis innotuit qui remanserant apud Troyam de
ciuitate ipsa in loco tuto firmata, fertili, et ameno, maxima pars
eorum sponte peruenit ad eam. Ex quibus ciuitas ipsa necnon et
multis aliis facta est nimium populosa. Predicto autem regi Oecide,
cuius erat dominio prouincia ipsa subiecta, sic se subicere in multa
sagacitate nouit Anthenor quod rex ipsum magnam recipit in graciam
et ciuitatem ipsam et omnes Troyanos eosdem. Quare magnificatus
est ualde ex dileccione regis Anthenor propter sue probitatis
industriam, et in regno ipso per regem factus est secundus
ab eo.
Cassandra uero, que remanserat apud Troyam, multis exacerbata
doloribus ex lapidacione matris et morte Polixene sue sororis, multos
dies duxit in lacrimis, anxietatibus, et lamentis. Sed demum lacrimarum
ymbribus exsiccatis et ea parum a suis doloribus respirante,
Greci qui intendebant a Troya recedere ab ea multum exquirunt
de futuris eorum. Quibus Cassandra dixit multa mala eis
debere succedere antequam in patriam recipiantur eorum. Agamenoni
uero dixit ipsum interficiendum ab hiis qui sunt de domo sua.
Et prout vnicuique eorum accidit sicut Cassandra uaticinata
est illis presens hystoria per sequencia declarabit.

Torna all'inizio