: Chronicon Marchiae Tarvisinae et Lombardiae

Pag 22


tum pro ecclesia contra Federicum et Ecelinum plurimum laboravit, cum esset Brixie, viam
universe carnis est ingressus. Reliquit autem unicum filium parvulum nomine Ludovicum. Brixienses vero non immemores eius commendabilis probitatis, eum cum honore maximo sepelire
studiosissime curaverunt. In mense vero madii filii et nepotes nobilis viri domni Gulielmi
de Carturo post multa genera tormentorum iussu Ecelini sunt Padue interfecti.
In hoc anno circa finem augusti Ecelinus, humani generis inimicus, suggestione demonum
et hominum malignorum credens firmiter contra se omnes milites et electos ac populares
Marchie coniurasse, extraxit mortiferum gladium irrevocabiliter de vagina, incipiensque a
Carnarollo, milite veronensi quem coniurationis principem asserebat, tam in Verona quam in
Padua et in Vicentia et in tota Marchia et Lombardia inauditam stragem et occisionem hominum
perpetravit. Ubique luctus erat, ubique dolor et tristitia, ubique dira mortis imago.
Catervati milites et maiores natu in foro gladiis membra frustatim precidebantur et rursum
collecta et imposita rogis, igne subposito, cremabantur. Frater fratrem, consobrinus consobrinum,
amicus amicum tradebat ad mortem et propriis manibus trucidabat. His sceleribus
credebat quisque se obsequium prestare tiranno. Et tamen isti qui hoc faciebant, post paucos
dies in similem mortis laqueum incidebant. Filii nobilium et aliorum civium oculis privabantur,
et eorum genitalibus amputatis, includebantur in carceribus tenebrosis, ubi moriebantur
fame orribili cruciati. Matrone nobiles et delicate et virgines speciose fame, peste, iniuriis
et afflictionibus inauditis in custodiis tabescebant. Quotidie diversis generibus tormentorum
indifferenter tam maiores quam minores a carnificibus necabantur. Voces terribiles clamantium
in tormentis die noctuque audiebantur de altis palaciis, que dolorem et horrorem maximum
hominibus inducebant. Nullus publice audebat plorare super his malis. Sed quilibet
vitam et victoriam, etsi non corde, saltem verbis affectuosis, Ecelino nequissimo affectabat:
illum iustum, illum bonum, illum sapientem et amatorem status Marchie omnes adulatorie conclamabant.
Nec tamen ista dicentes ferocitatem eius poterant mitigare. Sed erat ei sicut
populus sic sacerdos, sicut laicus ita religiosus, sicut senex imbecillis ita puer adhuc balbutiendo
verba prorumpens. Nulli etati, nulli sanctitati nulli probitati parcebat. Semper eodem
vultu, eodem modo, eadem instantia nimie crudelitatis opera perpetrabat et quasi semper a
capite incipiens, cotidie sine labore, sine conscientie remorsione, immania tormenta et inexcogitata
corporibus hominum infligebat. Non remansit in tota Marchia progenies aliqua generosa
vel etiam popularis, que ab ipso vel ex toto vel ex parte non sit crudeliter lacerata.
Milites fere omnes sunt gladiis et aliis suppliciis interfecti: studiosi mercatores, iudices sapientes,
prelati reverendi, claustrales devoti, canonici honorati, speciosi iuvenes et strenui
radicitus sunt deleti, substantiis eorum ablatis secundum tirannicam voluntatem et iussionem.

1



5




10




15




20




25




30


Torna all'inizio