Guillelmus Lucensis: Comentum in tertiam Ierarchiam Dionisii que est De Divinis Nominibus

Pag 76


est, nulla fore diversa que idem non sint. Si quis vero in naturalibus hanc
velit presumere, ut sola ea differant que conveniant, non est verum,
quia iam nulla differrent genere, et falsum esset quod dicit philosophus
in Topicis suis, quia quot modis idem, tot modis diversum predicamus,
et “idem” dicitur tribus modis genere et specie et numero. Dicunt
tamen quidam, quod accidens cum substantia, et pars cum suo toto, et
subsistentia cum subsistente, non sint aliqua duo, nec differre numero,
quia quid duo sint as<s>ignari non possit, et ubi dualitas desit, ibi differentia
adesse non possit, nec etiam differre contingat vel dici, ut color
non differt a colorato, quia non potest dici “color et coloratum sunt
aliqua vel aliqua duo”, quia quid duo sunt, assignari non potest, ut sint
vel due substantie vel duo accidentia. Hec idcirco diximus, ut ostanderemus
creaturam differre a creatore, sed non creatorem a creatura, non
tamen creatorem idem esse quod creatura vel in aliquo cum creatura congruere.
Subsistentia enim bonitatis Dei, que est esse omnium que sunt,
creator est nec differt a subsistentia creata nec idem est, et tamen subsistentia
creata differt omnino a subsistentia creatore.
Sane hoc ipsum, quod de subsistentia bonitatis Dei dictum est, de
esse bonitatis Dei intelligendum est. Esse namque bonitatis Dei eius
subsistentia est quod non differt ab esse creato, ex quo esse creatura et
est et aliquid est, non taman idem est, sed esse creatum ab illo divino
esse omnino differt. Esse creatum dicimus illud quo creatura vel est
substantialiter ut humanitate est homo substantialiter, vel est aliquid accidentaliter
ut albedine est homo albus accidentaliter -humanitas enim
facit esse et non facit esse aliquid, albedo vero facit esse aliquid et non
facit esse, quia non est esse substantiale aliquid-, vel est alicuius modi
ut paternitate pater, vel aliquo modo se habet ut lectione legit, ustione
uritur, sistitur statione, capillatione capillatur, habetur in civitate, locatur
in foro.
Quod vero queritur si debeat concedi, quod in isto ente sint duo esse,
unum quod creavit et aliud quod creatum est, primo potest dici quod
inepte queratur, quia creator et creatura non sunt aliqua duo nec sub
numero cadunt, non enim in creatore binarius est; postea vero, ut simplicius
dicatur, concedamus duo esse in hoc ente consistere, unum creator
cuius bonitate est, et aliud creatura quod in eo concretum vel creatum
est. Sicut in sancto viro dicuntur esse duo spiritus, id est spiritus suus
et Spiritus Sanctus: spiritus suus a quo vivificatur et Spiritus Sanctus

Torna all'inizio