cum illis, quos adhuc secum habebat, profectus est, multa 
tentoria multosque, quos ceperat in bello, ibi deserens. Mediolanenses 
et Brixienses castris imperatoris expoliatis ac multis 
de suis recuperatis, qui capti fuerant, desertoque eis campo 
cum ingenti gaudio et, ut in tali re fieri solet, magno clamore 
ad castra redeunt, suorum cadavera colligunt, multa plaustra 
ex eis onerata Mediolanum mittentes. Summaque 
leticia et maxima mesticia Mediolanensibus in illo prelio 
exorta sunt; puto tamen gaudium superasse dolorem. 
Interea Cremonenses equites et pedites erant Laude parati 
ad occursum imperatoris, sicut eis ab ipso litteris mandatum 
fuerat; hec, que gesta fuerant apud Carcanum, omnimodo 
ignorantes, timentes etiam ipsi et Laudenses, utrum secure 
et sine obstaculo Mediolanensium ad imperatorem possent 
accedere, et avidi honoris et victorie imperii maxime dolebant, 
si imperator sine eis cum Mediolanensibus bellum inceperit; 
quocirca maxime desiderabant quam citissime ad eum proficisci. 
In hac tamen ambiguitate communi consilio Cremonensium 
atque Laudensium decernunt, ut ducenti equites de
  |  
1 
  
  
  
5 
  
  
  
  
10 
  
  
  
  
15 
  
  
  
 
  |