: Legenda sanctae Clarae virginis

Pag 2428


fictili thesaurum gloriae claudens, carne in imis, mente permanet in
excelsis. Mos ei erat ad Matutinum praevenire iuvenculas, quas per
signa silenter excitans, provocabat ad laudes. Saepe, ceteris dormientibus,
lampades accendebat: saepe campanam propriis manibus
ipsa pulsabat. Nullus erat tepori, nullus in suo claustro desidiae locus,
ubi orandi et Domino serviendi pigritiam aspera invectio stimulabat.
/*
De mirabilibus orationum eius et primo de Saracenis mirabiliter effugatis.
21 Libet hic orationum eius recitare magnalia, sicut veritate fidelissima,
sic et veneratione praedigna. Illa tempestate, quam sub
Imperatore Friderico in diversis mundi partibus sustinebat Ecclesia,
vallis Spoletana de calice irae frequentius imbibebat. Erant in ea
pro depopulatione castrorum, pro civitatum expugnatione, imperiali
iussu constitutae acies militum et Saracenorum sagittariorum examina
velut apum. Cumque in Assisium, peculiarem Domini civitatem,
hostilis semel furor irrueret, et jam ipsis portis exercitus appropinquaret,
Saraceni gens pessima, qui sanguinem sitiunt christianum et
omne nefas impudentius audent, apud sanctum Damianum intra loci
terminos, immo intra claustrum virginum, influxerunt. Liquescunt
dominarum corda timoribus, tremunt formidine verba, et ad matrem
referunt fletus suos. Quae impavido corde, se infirmam ad ostium
duci iubet, et ante hostes poni, praecedente eam cassa argentea, intra
ebur inclusa, in qua Sancti Sanctorum corpus devotissime servabatur.
22 Cumque se totam in oratione Domino substravisset Christo
suo cum lacrymis ait: Placet, mi Domine, inermes ancillas tuas, quas
tuis amoribus innutrivi, manibus, ecce, tradere paganorum? Custodi,
Domine, precor, has famulas tuas, quas in praesenti ipsa custodire
non possum. Mox de novae gratiae propitiatorio vox quasi puerili
ad eius aures insonuit: Ego vos semper custodiam. Mi Domine,
ait, et hanc si placet, protege civitatem, quae nos pro tuo amore substentat.
Et Christus ad eam: Gravamina substinebit, sed meo munimine
defendetur. Tunc Virgo lacrimosam erigens faciem, flentes
confortat, dicens: Fide iubeo vobis, filiolae, quod nihil patiemini mali,

1



5




10




15




20




25




30


Torna all'inizio