omnia per singola, ut dicta sunt; alioquin: duplum eius
unde ageretur, nomine pene, et insuper duplum pretii
infrascripti, eidem emptori dare, et dampna et expensas
emendare, dictus venditor eidem emptori promisit et
convenit; et post predicta omnia, ut dicta sunt, per
singula observare; pro quibus omnibus et singulis observandis
et adinplendis, et pena si conmissa fuerit persolvenda,
obligavit dictus venditor predicto emptori
bona sua omnia presentia et futura, se pro eo precario
possidere constituens pro quibus que superius leguntur
et dicta sunt; et contractu presenti dictus venditor a
dicto emptore in veritate confessus fuit se recepisse,
pretii nomine, libras tot bonorum denariorum pisanorum,
vocans se inde ab eo bene solutum, renumtians in
hoc casu, in predictis omnibus et singulis, exceptioni
non numerati et non soluti pretii, et fori privilegio, et
exceptioni sine causa seu [ex] iniusta causa, et doli, et in
factum, et omni alii iuri et exceptioni speciali et generali,
et const(ituti) auxilio sibi conpetenti. Actum in
tali loco.
Singna talis venditoris. Singna manus testium et cetera.
Coram quibus testibus incontinenti ego Gualteroctus
notarius infrascriptus precepi dicto G. venditori,
nomine sacramenti, secundum constitutum, ex offitio
guarentigie michi concesso, predicta confitenti et
volenti, quatenus defendat predictas terras, possessiones
et res, et iura et actiones, et omnia et singula predicta
observet et faciat, ut dictum est, et supra continetur.
DE MUTUO.
In Dei nomine amen. Talis filius talis confessus fuit
in veritate, et non spe future numerationis, se mutuo
accepisse a tali filio talis, libras tot bonorum denariorum
pisanorum, quos quidem vero denarios promisit ei,
vel heredibus suis, aut cui concesserit, reddere et pagare
hinc ad talem terminum, et fecit pactum solutionis
vel absolutionis dicti debiti non probare, nec
probari facere, nisi hac scriptura incisa, dannata vel
cancellata sibi reddita, vel alia qualibet, de solutione
|
|