ac serenissimam augustam Beatricem eius coniugem ex coronis 
auro purissimis ac multis preciosissimis gemmis decoratis 
in ecclesia sancti Petri coronavit. 
Romani itaque hoc cernentes et se cum imperatore pugnare 
non posse putantes nec etiam flumen Tiberis transire audentes, 
fedus cum imperatore magis facere quam bellum cum eo inire 
decreverunt. Igitur Romani legatos ad imperatorem dirigunt 
fedusque cum eo faciunt papamque Paschalem in perpetuum 
se pro papa habere et tenere firmiter eum iureiurando promittunt. 
Ac omnes preter Fricapanes et illos de Leo et quam 
plures alios Rome nobiles, qui maximas turres ac domos et 
fortitudines in Roma habebant nec leviter capi tam cito 
poterant, fidelitatem imperatori facere disposuerunt. 
Hoc itaque sic peracto imperator suos nuncios ad fidelitates 
Romanorum recipiendas in Romam ultra Tiberim direxit. 
Inter quos fuit Acerbus Morena Laudensis civis ac imperialis 
curie iudex, homo nobilis, probus, disertus ac etiam sapiens, 
Deum pre omnia et in omnibus timens et eius mandata observans, 
verum semper dicere desiderans, mendacium loqui 
maximam verecundiam habens, imperatorem ac imperii 
honorem multum in Deo diligens, extra Deum vero eum obedire
  |  
1 
  
  
  
5 
  
  
  
  
10 
  
  
  
  
15 
  
  
  
  
20 
 
  |