Iohannes Monachus: Chronicon Vulturnense, II

Pag 44


veneritis ad habitandum in iam dictis terris predicti monasterii
nostri, et habitaveritis, et laboraveritis, et in predicto nostro
monasterio sic feceritis, sicut superius diximus, de ipsi labores,
et peculia, et de omnia, quomodo diximus, ipsos homines de Benafro
facere ad suum seniorem, et si nos vobis causam. vestram
contra ire presupmserimus, quando vos cum nostra licencia exinde
exire volueritis, vel si hoc scriptum in qualibet parte refutare temptaverimus,
centum auri solidos bizanteos pena me, et illos posteros
meos, et pars predicti nostri monasterii vobis omnibus supradictis et
vestris heredibus, quibus non compleverimus quod superius legitur,
componere obligamus, et omnia supradicta vobis percompleamus,
sic tamen ut et vos similiter nobis, et ad posteros nostros percompleatis
omnia, sicut superius dictum est. Et taliter te Guarnefrid
clericum et notarium scribere rogavimus. † Ego qui supra
Rambaldus abbas. † Ego Iohannes presbiter et prepositus. † Ego
Petrus monachus et diaconus. † Ego Adelpertus monachus.
CONSIGNACIONES quoque fecit pater Rambaldus de terris multis
in Tiano, in Bairano, in Conca, et in Torcino, que omnia
iusto iudicatu, et celebri placito <sub> iure monasterii recollegit.
IN nomine domini nostri Iesu Christi Dei eterni. Vicesimo
septimo anno imperii domni Constantini magni imperatoris, et
.XXXVIo. anno principatus domni Landulfi gloriosi principis, et
.XXVIo. anno principatus domni Atenulfi eximii principis, mense

Torna all'inizio