Saba Malaspina: Rerum Sicularum libri

Pag 220


ejus quod sub suorum egerat audenter obedientia
mandatorum, comitatum tradidit catacensem.
Sed nec ipsum, nec alios, quos ad comitatuum
excellentiam evocaverat, potuit per
vexillum, ut moris est, de ipsis comitatibus investire,
cum nondum unctionem et coronam recepisset.
Indicit ergo diem coronationis suae,
quam apud civitatem panormitanam, regum Siciliae
sequens vestigia, promulgaverat celebrandam.
Ad cujus tantae celebritatis honorem non
solum nobiles, sed archiepiscopos, et episcopos
aliosque praelatos, et viros famosos e regno, jussit
die ac loco praefixis absque ullo excusationis
suffugio congregari. Demum, adveniente die coronationis
indictae, magnates omnes apud Panormum
cum Manfredo unanimes convenerunt.
Sed de praelatis quidam prompte, minus tamen
provide, ad coronationem praedictam maturis
gressibus properarunt; alii, praetensa excusationis
causa, in propriis ecclesiis substiterunt. Nonnulli
vero iter veniendi Panormum continuaverunt
usque Messanam, qui aut lente aut pedetentim
pergebant, ut fieret coronatio sine eis, aut in
aliquo loco de Sicilia, confingentes se fatigatos
in itinere ac defectos, quaesita requie remanebant.
Aliqui vero in die coronationis hujusmodi
simulabant Panormi alicujus mole discrasiae se
gravatos, ut saltem missam coronationis et horam
unctionis regiae evitarent. Ac quilibet praelatus
regni, secundum quod magis minusve conscientiosus
erat et devotus ecclesiae, se solemnitatis
illius obsequiis remissius aut promptius ingerebat.
In ecclesia tandem panormitana, quam
regum Siciliae porphyrea et anabastrica monumenta
materia et arte pretiosa decorant, in regem
Siciliae per quosdam praesules Manfredus
inungitur, et per regni barones assistentes praelatis
regali diademate coronatur. In testimonium
autem unctionis et coronationis hujusmodi
jussit chirographum confici rethorico stilo contextum
sub sigillis et subscriptionibus praesulum
et baronum, qui solemnitatis illius festiva gaudia
fuerant comitati.
EXPLICIT LIBER PRIMUS

Torna all'inizio