Iohannes Boccaccius : De montibus, lacubus, fluminibus, stagnis et paludibus, et de nominibus maris |
contineri nequeat. Preterfluit autem Driopas. Alii autem
Lycie fluvium dicunt.
ERYCINNUM Boetie fluvius est ad Trophonium deum, quem
penes duo sunt fontes, quorum alter potus memoriam affert,
alter vero obliviosum facit.
ERIDANUS fluvius est Ytalie celeberrimus apud Grecos aliasque
nationes. Omnem Cisalpinam irrigat Galliam, et quoniam
hic idem et Padus est nichil de eo preter ea que ad Grecos
spectant nunc dicemus; reliqua ubi de Pado. Fingunt Greci
hunc apud inferos natum et in terras ac superos evasisse, nichil
aliud sentientes quam quod ex Vegeso monte, qui propinquus
est mari Infero scilicet Tyrrheno, profusus tendit in Adriaticum,
quod Greci Superum vocant. Eridanus autem nuncupatur
ab eventu. Nam fingunt poete Eridanum Solis fuisse filium,
cui cum falsum esse ei obiceretur ab Epapho Egyptio iuvene,
ad obtinendam filiationis fidem currus lucis ducere temerarie
impetravit a Sole patre. Qui cum equos nequiret regere,
exeuntibus ipsis orbitam in parte celum exustum est et in terris
multa exhausta flumina. Quam ob rem ab irato Iove fulminatus
est et in Padum cadens suum illi tribuit nomen. Alii sunt
qui dicant Eridanum Egyptium iuvenem, cum mutatis sedibus
venisset in Ligures eisque imperasset, casu in Padum cecidisse
et in eo necatum. Quam ob causam in solatium sui flumini regis
mortui nomen posuere, et hinc Eridanus dictus. Quem et
veteres Egyptii in honorem sui iuvenis Bicornem inter alias celi
imagines posuere et pluribus decoravere sideribus. Reliqua
ad hunc spectantia ubi de Pado vide.
ERIGONUS fluvius est prope Dorchiopum, qui ex Illyrico per
Peoniam fluens maximum flumen efficit.
ERYMANDUS fluvius est Yndie currens apud Parabesten
Racosiorum.
ERIMANTUS fluvius est Arcadie ex monte Panete fluens in
Alpheum.
ERITRASALEOS fluvius gignens in corporibus pilos.
ERGINUS Propontidis fluvius haud longe a Lysimachia
Chersonesi.
HERMUS fluvius est, secundum quosdam, Lydie. Alii dicunt
|
|