8. LANFRANCUS.  In obsequium .  In  pro  contra  intellegi 
potest, ut sit sensus: Captivantem intellectum  
ad obsequium Christi vel intellectum, qui est contra  
obsequium Christi; id est, diligenter considerate  
opera eorum qui in conspectu vestro tantum bona  
agunt, ne forte vos seducant. 
9. AMBROS.  Quae secundum faciem . Nunc vult eos 
quae palam sunt considerare, id est, ea quae dicturus  
est, quia aperta sunt, dijudicare. 
10. LANFR.  Nam etsi amplius . Quasi diceret:  
Possem dicere: Apostoli sumus, et plus nobis obedire  
debetis. 
11.  Non erubescam . Merito erubesceret, si se  
Apostolum diceret, et non esset. 
12. AMBROS.  Non existimer . Ipse potest videri  
terrere per Epistolam, quia [ al ., qui] neque auctoritatis  
alicujus est, neque praesens fiduciam habeat  
arguendi. 
13. LANFR.  Non existimer . Hoc dicit occasione  
illius sententiae, quam superius dixit, parati ulcisci  
omnem inobedientiam, ut, inquit, non existimer a  
vobis tanquam terrere quod minor implere, sciatis  
quod minor dictis implebo factis.
  |  
  |