Post hanc illa festivitas sequitur, quae dicitur novorum, cum primiciae
scilicet de novis frugibus offeruntur. Cum enim ad maturitatem segetum
pervenitur, tunc in perfectione novorum fructuum auctori bonorum
Deo festivitas agitur. Nos quoque novorum solemnia gerimus, si prius
agrum nostri cordis disciplinae vomere proscindentes, virtutum germina
spargimus, ut boni postmodum operis frumenta metamus. Unde per prophetam
dicitur: Novate vobis novale, et nolite serere super spinas . De
bono scilicet agricola Salomon ait: Qui operatur terram suam, inaltabit
acervum frugum, et qui operatur iustitiam, ipse exaltabitur . De neglegenti
quoque operario idem dicit: Per agrum hominis pigri transivi, et per
vineam viri stulti, et ecce totum repleverunt urticae, operuerunt superficiem
proventus segetem metat. Unde dicit apostolus, quia qui seminat in
spiritu, de spiritu metet vitam aeternam . Qui vero fructus et in hac vita de
spiritu colligantur, idem alibi diligenter enumerat dicens: Fructus autem
spiritus est karitas, gaudium, pax, patientia, longanimitas, bonitas, benignitas,
quae tanquam caeleste tonitruum ac terribilis bucina nos ad procinctum
spiritalis militiae provocat, atque ut pro castris imperatoris aeterni
contra nequitiae spiritus infoederabiliter dimicemus, instigat? Quis est
ergo qui tubarum sive clangoris festum legitime celebret, nisi qui scripturas
veteris ac novi testamenti studet in armario suae mentis includere, ac
|
|