L.
Quomodo scribunt episcopi alterius subditis.
De aliena quidem iurisdictione clericos vocant episcopi,
sicut placet eis, vel «filios» vel «fratres» vel «amicos» vel «viros
dilectos»; et eorum nomina preponunt vel postponunt, inspectis
personis secundum generalem superius datam distinctionem,
sive laici fuerint sive clerici; (et) licet quilibet clericus
pro susceptis ordinibus maior quovis laico censeatur et ita
nomen eius semper possit premitti, tamen prelati magnatibus
deferunt et humilitatis cause eorum nobilitatem posponunt.
Exemplum breviter ad predicta: «Henricus Dei gratia
Bononiensis episcopus dilecto sibi clerico et amico» vel «laico
Mutinensi» vel «dilecto in Christo fratri tali canonico Parmensi
salutem in Domino»; et sic preponitur episcopus:
«Dilecto in Domino fratri B. Nonantulane plebis archipreshitero»
vel «viro provido et discreto domino Manfredino regino
canonico, intimo et speciali amico talis episcopus salutem
in domino». Sic premittitur laicus: «Viro provido et
discreto domino Gerardo Rangoni civitatis Mutine multa laude
et honore digno Henricus summa gratia Bononiensis episcopus,
salutem et dilectionem in Domino».
LI.
De archidiaconis, archipreshiteris, plebanis, prioribus
et cappellanis.
«Reverendo in Christo fratri R. florentino archidiacono T(ancredus)
archidiaconus Bononiensis, salutem cum sincere dilectionis
fervore»; et sic se salutant archipresbiteri et plebani,
priores et prepositi. Archiprestiter sic salutat cappellanum suum:
|
|