Guido de Columnis: Historia destructionis Troiae

Pag 180


procurauerim michi dari, cum in ipsius prelacione nulla michi
emolumenta quesierim sed exinde meo spiritui et persone mee continuas
curas addiderim et labores ut reges et principes et ceteri sub
mea gubernacione salui in omnibus ducerentur? Et si ea me contigisset
potestate carere, potuisset michi abunde sufficere esse sub
alterius ducis regimine, secundum quod sufficit et suffecit cuilibet
aliorum regum et principum meo esse sub ductu. Et satis puto me
in meo regimine non peccasse nec aliquid dolo uel negligencia commisisse
quod michi sinistre posset ascribi. Si uero in eleccione mei
regiminis tuus non fuit requisitus assensus, mirari non debes, cum
tunc tu presens in mee eleccionis negocio non fuisses nec tu postmodum
ad exercitum accessisses prius duo anni elapsi fuissent, in
quibus si tuus fuisset expectatus assensus, adhuc forte in Athenarum
portu noster exercitus resideret. Et ne forte putetur quod talis
regiminis sim multum auidus et forsitan concupiscens, gratum est
michi quod alius eligatur, in eleccione cuius paratus sun vna cum
aliis regibus laborare et affeccione maxima consentire. Nec potes
dicere, domine Palamedes, quod exercitus noster sine tuo consilio
duci non ualeat, cum te absente et absque tuorum consiliorum dictamine
multa in hoc exercitu acta et gesta fuerunt que satis salubriter
omnibus communiter successerunt. "
Et cum Agamenon suo colloquio finem adhibuisset, eo die non
fuit de hoc ultra dispositum nec tractatum. agamenon igitur
circa ipsius diei uesperas per totum exercitum preconia uoce mandauit
ut omnes ipsius exercitus in mane sequentis diei ad tentorium
Agamenonis pro colloquio generali accederent incun<c>tanter.
Factumque est quod mane facto vniuersi maiores exercitus
et ceteri ad colloquium accesserunt. Quare Agamenon inter
eos sic dixit: "Amici fratres, hucusque gessi regiminis uestri
sarcinam, sub cuius pondere satis laboriose multipliciter insudaui,
omnes salubres uias mente sollicita perscrutando per quas tam
maiores quam ceteri sub mei cura regiminis salubriter ducerentur.
Sed factum est permissione deorum quod sub me<e> gubernacionis
cura per multos felices successus ad portum salubris status sumus
feliciter iam deducti. Sed cum equum sit ut vniuersitas non debeat

Torna all'inizio