De morte corporis, anime et tocius animalis 			c.84v.a 
Rubrica XXIX 
Mors, prout dixi in XXVI c. huius li., nil est aliud quam 
corporis et anime separacio. Divellitur enim in moriente 
quod fuerat in vivente coniunctum, sicque paulatim omnis 
sensus adimitur, qui complexu anime et carnis inerat incipitque 
a pedibus, secundum Galienum in Pronosticis. Et 
sic anima non ex defectu corporis derelinquit animam, quia 
corrumpuntur eius physice ligature. Et hoc sensit Stacius 
quando, apud eum moriens Tydeus dixit in VIII li.: "  Nec 
est michi cura supremi Funeris; odi artus fragilemque hunc 
corporis usum, Desertorem animi"   etcetera. Require in eodem 
li. c. XXIIII, XXV. Estque triplex mors, secundum Augustinum 
in XIII et XX de Ci. Dei et in IIII de Trini. , et 
in V et penultimo c. Apo. : una scilicet corporis, anima discendente; 
secunda anime, cum a Deo deseritur per peccata, 
scribente Ysy., in primo li. de Summo Bono: "  Anima est vita 
corporis sicut Deus est vita anime; ergo, sicut corpus est 
mortuum sine anima, ita anima est mortua sine Deo"  . Tercia  
tocius animalis erit quando, in Generali Iudicio, Deus 
dicet reprobis animabus corporibus suis iunctis: "  Ite maledicti 
in ignem eternum"  . Require in li. Mundi c. XLVIII.
  |  
1 
  
  
  
5 
  
  
  
  
10 
  
  
  
  
15 
  
  
  
  
20 
  
 
  |