Solutio III 
Ad tertiam quaestionem de aliis partibus quas philosophus graecus ponit dicendum 
est, quod accipiuntur eodem modo sicut partes Tullii, nisi quod clementiam 
omittit. Continentiam enim ponit, et videtur eam accipere sicut Philosophus; 
unde dicit, quod continentia est habitus invictus a delectatione. Sed 
modestiam in multa dividit secundum diversa exteriora in quibus oportet hominem 
modum imponere. Exteriora enim in quibus modestia modum imponit, sunt 
tria. Primum est collocutiones ad eos quibus convivimus; et in his ponit modum 
austeritas cuius definitio in obiiciendo supra posita est. Secundum est bona 
exteriora, ut vestes, equi, et huiusmodi, et in his ponit modum «humilitas» quantum 
ad quantitatem in usu; unde secundum ipsum, humilitas est «habitus non 
superabundans in sumptibus et praeparationibus»; sed «simplicitas» quantum 
ad modum quaerendi, quae secundum ipsum est «habitus contentus his quae 
contingunt, non enim multum solicitus est de talibus». Tertium est actiones propriae 
quae ad corpus pertinent; et in his ponit modum quantum ad agentem 
«ornatus», qui secundum ipsum est «scientia circa decens in motu et habitudine»: 
quantum autem ad exteriora, quae consideranda sunt ut debito tempore, et 
loco, et huiusmodi, «ordinatio», quae secundum ipsum est experientia separationis 
et discretionis actuum, ut sciat loqui verum in tempore suo; quantum vero ad 
instrumenta, vel auxilia quibus indigemus ad actionem, «est per se sufficientia», 
quae secundum ipsum est «habitus contentus quibus oportet». 
AD OBIECTA 
Ad primum ergo dicendum, quod austeritas, secundum quod ponitur virtus, non 
omnino aufert delectationem quae est in colloquiis, sed aufert superabundantiam 
in illa. Et quia maior difficultas accidit in abstinendo ab his, ideo a defectu 
haec virtus nomen accepit. 
Ad secundum dicendum, quod superbus, inquantum se superextendit ad ea quae 
sunt supra ipsum, sic habet aliquid de modo audacis; et ideo reducitur aliquo 
modo ad vitia opposita fortitudini; quamvis proprie loquendo, secundum quod 
communiter de superbia loquimur, magis sit excessus magnanimitatis. 
Humilitas autem, inquantum diminutio est, habet aliquid de modo temperantiae; 
et ideo ad ipsam reducitur sicut pars potentialis. 
Ad tertium dicendum, quod differentia humilitatis et per se sufficientiae patet ex 
his quae dicta sunt.
  |  
  |