invenit Simmachus, et in sede confirmatur. Silverium 
quoque papam Theodatus rex tyrannus pecunia corruptus 
per vim ordinavit, sine deliberatione decreti in quo sacerdotes 
non subscripserunt secundum morem antiquum nec decretum 
confirmaverunt nisi post ordinationem. quem postmodum Vilisarius 
patricius imperatoris deponi et monachica  indui veste 
fecit . Vigilium autem successorem eius Iustinianus et Theodora 
Augusti Constantinopolim accersierunt et in custodiam miserunt. 
tunc temporis misit imperator Iustinianus Narsetem 
eunuchum et cubicularium suum in Italiam. cui contra Gothos 
pugnanti Deus victoriam dedit, rege Badua, qui et Totila, interfecto, 
qui etiam rogatus a clero Romano de exilio Vigilium papam 
reduxit , beatissimus quoque Gregorius veridicus eximiusque 
doctor Ecclesię, quem cum clerus, senatus populusque Romanus 
sibi concorditer pontificem eligerent, imperatori Mauricio, cuius 
filium susceperat ex sancto lavacro, latenter litteras destinavit, 
adiurans et multa pręce deposcens ne unquam assensum populis 
pręberet ut se huius honoris gloria sublimaret. sed pręfectus 
Urbis nomine Germanus eius nuntium anticipavit, comprehensoque 
ac diruptis epistolis consensum quem populus fecerat imperatori 
direxit. at ille gratias agens Deo pro amicitia Diaconi 
eo quod locum deferendi ei honoris, ut cupierat, reperisset, data 
pręceptione, ipsum ordinari pręcepit. Bonifatius autem tertius 
papa optinuit a Foca Cesare ut sedes apostolica beati Petri apostoli 
caput esset omnium ecclesiarum, quia ecclesia Constantinopolitana 
primam se omnium ecclesiarum scribebat. Bonifatius 
vero quartus papa impetravit a Foca principe.templum 
Pantheon quod fecit ecclesiam  esse Beatę Marię semper virginis 
et omnium Martyrum, reliquiis in ea collocatis. in qua ęcclesia
  |  
  |