Petrus Crassus: Defensio Heinrici IV. regis

Pag 451


est aut scismaticus aut malae conversationis, qui vult nos trahere ad heresim aut
scisma aut ad malam conversationem; expedit enim, ut magis iste abscindatur et repellatur
a societate ecclesiae, quam suo errore totum corpus commaculetur et pereat . Itemque
beatus Augustinus in Civitate Dei: Qui ergo in ecclesia Christi morbidum aliquid
pravumque sapiunt, si correpti, ut sanum rectumque sapiant, resistunt contumaciter
suaque pestifera dogmata emendare nolunt, sed defensare persistunt, heretici sunt et
foras exeuntes habentur inter execrandos inimicos
. Tandem apostolus in vestrae reverentiae
iudicio, iudices, hunc monachum, quem sancti patres hereticum appellant,
secum ad disceptationem vocat. Apostolus: Seniorem ne increpaveris, sed obsecra ut
patrem, iuvenes ut fratres, anus ut matres, iuvenculas ut sorores in omni sanctitate
.
Et iterum inquit: Domini servum non oportet litigare, sed mansuetum esse ad omnes,
doctorem, patientem, cum modestia corripientem eos, qui resistunt
. Item: Praedica
verbum, insta opportune, importune, argue, obsecra, increpa in omni patientia et
doctrina
. Et item: Si praeoccupatus fuerit homo in aliquo delicto, vos, qui spirituales
estis, instruite huiusmodi in spiritu lenitatis[ </I>]. Et iterum: Non enim nosmet ipsos
praedicamus, sed Ihesum Christum, dominum nostrum
, id est: non quaerimus nostram
laudem, non lucra temporalia, sed gloriam et honorem praedicamus Christi. Et iterum:
Beneficium Dei irritum facit, qui fratrem liberatum a peccato per disceptationem rursus
provocat ad iram
. Et iterum: Debemus nos firmiores infirmitates portare invalidorum .
Discernat igitur eximia aequitas vestra, iudices, si I[ldebrandus] monachus ex industria
praedicavit unquam contra has singulas sententias apostoli, sed his contraria operatus
est opera, si seniores, si patres, iuvenes, anus, iuvenculas maestas et dolentes unquam
fecit, si cum modestia in occisione gladii corripuit, si opportune arguebat, obsecrabat,
increpabat, R[udolfum] ducem, ut contra dominum suum arma caperet, instruxit, si
per contentionem et inanem gloriam omnia fecit, si laudem et lucra temporalia Ruberto
Dei inimico regnum promittendo quaesivit, si beneficium Dei irritum fecit, ubi fratrem
liberatum a peccato rursus per disceptationem vocavit ad iram, quo solo praeter caetera
damnatione dignus verissime habetur; si firmos infirmos fecit. Unde Iohannes in epistula
sua ait: Nos ex Deo sumus; qui novit Deum, audit nos, qui non est ex Deo, non audit
nos; in hoc cognoscimus spiritum veritatis et spiritum erroris
. Ergo hic monachus, qui
contra apostolum facit, non audit apostolum, ex Deo non esse convincitur et spiritum
erroris habere declaratur. De quo idem apostolus ait: Nolite imitari malum, sed quod
bonum est; qui benefacit, ex Deo est, qui malefacit, non videt Deum
. Quare ipse monachus
in vestrae mansuetudinis iuditio, iudices, audiat se manifeste damnatum ab apostolo
dicente: Si nos aut angelus de caelo euangelizet vobis, praeterquam quod euangelizatum
est a nobis, anathema sit
. Augustinus: Non ait apostolus: ?plus quam accepistis?, sed:
?praeter quod accepistis?, id est si aliud et contrarium accepistis
. Quis unquam tam
expers est rationis, qui non videat hunc monachum apostolico anathemate percussum?
Sed cum manifestum habeatur ecclesiasticum iuditium primum a Constantino imperatore
praelatis ecclesiae fuisse concessum, similiter ut in diversis conciliis declaratum
habetur, et ut beatus Gregorius in suis decretis declarat dicens: Non potest quemquam
episcopatus gradu nisi iustis ex causis concors sacerdotum summovere sententia
, cur
igitur excellentia vestra, iudices, tardat hunc monachum a sancta summovere ecclesia,
qui iam longo tempore nigromantiam coluit, de quo magister suus saepius conquestus

1



5




10




15




20




25




30




35




40



Torna all'inizio