Guido Faba: Dictamina rhetorica

123


prout vellem, mihi vestra succurrat pietas, et me non deserat
in tempore opportuno, ut pro tempore alta beneficia spiritualia
recipiat et eterna. Illud quoque quod Dominus inspirabit vobis
mihi dare pro elemosina, fratri meo mittere dignemini divino
intuitu et amore, ex parte vestra mihi postmodum resignandum.
Finaliter autem preces porrigo altissimo Creatori, ut vos
de excelso habitaculo glorie sancte sue respiciat diutissime, ac
conservet ad suum servitium et propinquorum et amicorum statum,
gloriam et honorem.
LXXXXV.
De nepote ad episcopum.
Ecce nunc tempus prestolatum advenit, et iam est hora
promissa in qua mei potest vestra dominatio recordari, et effectui
tradere que promisit. Rogo itaque vestram clementiam
ut sic dignemini laborare, quod per vos prebendam vacantem
habeam ecclesie Tarvisine.
LXXXXVI.
Responsiva ad predictam.
Promissio quam tibi de prima vacante prebenda fecimus
a mera voluntate processit et intima cordis et animi puritate,
que nos invitat multipliciter et inducit ut semper tuis profectibus
et honoribus intendamus. Nam preter commune debitum
officii pastoralis, prerogativam dilectionis exigit linea parentele.
Cum autem canonici fratrem ad vacantem prebendam
elegerint, tamdiu condecet expectare, quousque tibi possimus
prout desideras providere.

Torna all'inizio