Iacobus de Varagine: Chronica civitatis Ianuensis

215


Deum". ideo dicit sanctus Iob: "Magnus et parvus ibi
sunt, scilicet sub dominio Dei, et servus liber a domino suo".
quinta equalitas attenditur ex parte iudicij extremi, quia
omnes, tam liberi quam servi, ad iudicium Dei venient et de omnibus
factis suis rationem reddent, et ibi gloriam vel penam recipient.
unde dicit Apostolus in epistola Ad Chorinthios:
"Omnes nos manifestari oportet ante tribunal Domini nostri
Ihesu Christi, ut refferat unusquisque propria corporis prout
gessit, sive bonum sive malum sit". et in epistola Ad
Ephesios dicit idem Apostolus: "Unusquisque, quodcumque
fecerit bonum, hoc recipiet a Domino, sive servus sive
liber". capitula decime partis.
Sequitur decima pars, in qua agitur de spirituali regimine civitatis
Ianue. et ista pars habet duo capitula. in primo capitulo
ostenditur quo tempore fuit episcopali honore decorata. in
secundo ostenditur quo tempore fuit archiepiscopali [honore]
sublimata. quando et quo tempore civitas Ianuensium fuit episcopali
honore decorata. [capitulum primum].
Quamvis per aliquam ystoriam tempus non inveniamus expressum
quando civitas Ianuensis habere meruit episcopatum,
credimus tamen quod quando principes Apostolorum, scilicet
Petrus et Paulus, Rome presidebant, tunc dignitate episcopali

Torna all'inizio