Et fuit tanti boni odoris quod in uno anno omnia
scivit que Dauchus sciebat.
Prologo di E.
Incipit liber de natura falconum componitus per regem
Danctum.
Danchus rex stabat in palalcio suo. Ante eum stabant
discipuli ejus, et tenebant placitum de falconibus suis. Ipse
vero cogitabat quomodo posset habere sanos falcones, ancipitres
et astures suos et qualiler ipse posset capere magnos
ocellos cum falconibus suis, scilicet gruam, sternam et ocham,
et quomodo posset tenere eos in illo ardimento. Ipse vero
fuit bonus magister et sapiens et cognovit bene naturam eorum.
Et cum hoc intellexis[s]et rex Galatianus, venit ad eum ut
adisceret artem falconum, quia ipse audivit a pluribus eum
esse in predicta arte meliorem magistrum de mundo. Et
incontinenti fecit parare milites suos, et statim ivit ad civitatem
regis Danci et cepit albergariam in capite civitatis illius. Postea
vero ivit ad palacium eius cum militibus suis. Tunc rex
Dancus descendit de palatio suo cum militibus suis et recepit
eum cum magno honore et duxit eum ad cameram suam.
Camera vero erat valde preciosa et pulcra nimis et plena magno
odore, celum vero camere erat mirabiliter pictum, et
paries et fundamentum erant mirabiliter ornata. Lectum
vero ejus erat de avolio, et corde erant de quadam bestia salvatica
que appelatur vindia. Erat autem ecopertum de
uno palio qui dicitur scaramatido, quem Jebi faciunt ex una
parte maris, et sederunt ambo desuper. Postea vero
rex Dancus cepit interogare eum pro qua causa venisset ad
|
|