Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 223


intentione, sunt tamen priora in executione et opere: nam
si finis esset aliquid primo operatum, cum adeptio fine
cesset operatio, nunquam operaremur ea, quae sunt ad finem.
Unus ergo modus distinguendi prioritatem, est,
quia aliquid est primum in voluntate, et in intentione:
aliquid vero in executione, et opere. Alius vero modus
distinguendi prioritatem esse potest: quia aliqua est prioritas
in via generationis et temporis: aliqua vero in via
perfectionis et complementi. ut puer est prior viro generatione
et tempore, qua prius tempore aliquis generatur
et efficitur puer quam efficitur vir: verumtamen vir
est prius puero perfectione et complemento, quia usus
rationis et alia quae requiruntur ad perfectionem humanam,
per amplius et perfectius reservantur in viro quam
in puero. Sic ergo distinctis prioritatibus: de levi patet,
quomodo communitas domus se habent ad communitatem
civitatis, et ad communitates alias. Nam in executione
et opere domus praecedit vicum, civitatem, et regnum:
sed in voluntate et in intentione communitates illae praecedunt
communitatem domesticam. Rursus via generationis
et temporis domestica communitas praecedit
communitates alias: sed in via perfectionis et complementi
communitates aliae praecedunt ipsam. Videtur communitas
domus ad communitates alias dupliciter se habere.
Primo, quia huiusmodi communitas respectu aliarum
est imperfecta: omnes vero aliae sunt perfectiones
ipsa. cum enim omnis alia communitas includat communitatem
domus, et addat aliquid supra ipsam; omnes
aliae communitates sunt perfectiores ea. Habet ergo se
communitas domus ad communitates alias sicut imperfectum
ad perfectum, et sicut pars ad totum. Rursus huiusmodi
communitas se habet ad alias, sicut quod est ad
finem se habet ad ipsum finem. Nam domus tanquam
ad finem ordinatur ad vicum, civitatem, et regnum. Est
enim domus prpter vicum, vicus propter civitatem,

Torna all'inizio