Salimbene de Adam: Cronica

Pag 557


Vult dicere quod tedium est habere amicam, cui amicus suus
loqui non potest; qualis tu es, cum in monasterio sis inclusa». Et
dixit michi: «Et si mutuum colloquium habere non possumus,
saltem diligamus nos corde et oremus pro invicem ut salvemur,
Iacobi ultimo». Et cogitavi quod paulatine volebat me inducere
et sibi attrahere, ut diligerem eam. Et dixi sibi: «Beatus Arsenius
mulieri Romane que iverat de Roma ad videndum eum,
cum se sibi recommendasset, dixit: 'Oro Deum ut deleat memoriam
tuam de corde meo'. Quod illa audiens, turbata nimium,
in civitatem venit et pre tristitia febricitare cepit. Quod archiepiscopus
Theophilus audiens ad eam consolandam accessit. Erat
enim Romana nobilis domina. Illa autem dicebat: 'Ecce ego
contristata moriar'. Cui archiepiscopus dixit: 'Nescis quia mulier
es? Et inimicus per mulieres sanctos viros impugnat, et
propterea senex hoc dixit. Nam pro anima tua semper orat'.
Et sic consolatione recepta cum gaudio ad propria remeavit.
De quodam alio patre legitur quia, cum discipulus eius dixisset:
'Senuisti, abba, accedamus parum iuxta mundum', ille ait:
'Ubi non est mulier, ibi eamus'. Discipulus dixit ei: 'Et ubi est
locus non habens mulierem, nisi forte solitudo?'. Et ille: 'Ergo,
in solitudinem me tolle!'. Alius etiam frater, cum matrem
suam vetulam trans fluvium portare deberet, ille manus suas
pallio involvit. Cui illa: 'Ut quid sic operuisti manus tuas, fili?'.
Et ille: 'Corpus mulieris ignis est, et ex eo quod te contingebam
aliarum feminarum memoria in meo animo veniebat'. Hinc Sapiens
ait, Prover. IIII: Fuge ab ea, nec transeas per illam, declina
et desere eam. Item Prover. V: Ne intenderis falatiis mulieris. Favus
enim stillans labia meretricis, et nitidius oleo guttur eius. Novissima
autem illius amara quasi abscinthium, et lingua eius acuta
quasi gladius biceps. Pedes eius descendunt in mortem, et ad inferos

Torna all'inizio