: Aurea gemma oxonensis

Pag 60


Incipit ecce liber qui dicitur "Aurea gemma".
I. PROLOGUS
Liber librorum sicut cantica canticorum
per excellentiam liber iste dicitur, eo quod maxima
utilitas et maior quam in ceteris in eo
contineatur. Intendit enim doctrinam
dictandi perficere et construere et quodlibet
imperfectum informare, Tullium in rethorica
arte probatissimum imitando, Gregorii, Augustini,
Jeronimi atque Ambrosii vestigia in dictaminis
varietatibus sequendo : Tullium in
faceta locutione et verborum compositione, Gregorium
in dulcedine et suavitate, Augustinum in
callida et subtilissima argumentatione, Jeronimum
in sententiarum pondere, Ambrosium in rethorica disputatione.
Quanto ergo aurum cunctis metallis preciosius
et gemma naturalis ceteris lapidibus

Torna all'inizio