Ad quartum dicendum, quod ad assumptionem corporis non sufficit motus; sed
oportet quod sit formatio, ut dictum est.
Ad quintum dicendum, quod Angelus assumens corpus, est totus in qualibet eius
parte, nec tamen est in pluribus locis: quia totum hoc quod uno motu movetur
comparatur ad ipsum sicut unus locus indivisibilis: quia non est in loco nisi per
operationem, ut in 1 lib. dictum est.
ARTICULUS 3
Utrum corpora assumpta ab Angelis
habeant veram naturam quam ostendunt.
Ad tertium sic proceditur.
1. VIDETUR quod Angeli assumant corpora illa secundum veritatem, quae
habent illam naturam quae videtur. Nuntios enim veritatis non decet aliqua fictio.
Sed ostendere illud quod non est verum est quaedam fictio. Ergo videtur
quod veram naturam habeant illarum rerum corpora assumpta.
2. Praeterea, proprietates humanae non inveniuntur nisi in vero corpore humano.
Sed huiusmodi apparitiones fiunt, secundum Dionysium,
ut ex visibilium proprietatibus, de invisibilibus instruamur. Ergo videtur idem
quod prius.
3. Praeterea, non sunt eaedem proprietates diversorum ordinum. Sed assumptio
corporalium figurarum est ad ostendendum invisibiles proprietates Angelorum.
Ergo videtur quod non debeant in eadem figura apparere Angeli superiorum
ordinum et inferiorum ordinum.
4. Praeterea, quaeritur de qua materia assumant, et videtur quod non de aere.
Corpus enim quod Angeli assumunt habet determinatam figuram et est distinctum
ab aliis corporibus. Sed aer non est figurabilis nisi secundum figurationem
corporis alterius, eo quod eum sit maxime humidum, minime suis terminis terminatur
sed alienis; unde et una pars aeris alteri continuatur. Ergo videtur
quod non assumant corpus aereum.
5. Item videtur quod nec terrenum. Angeli enim apparentes statim disparent.
Sed hoc non potest fieri in corpore grosso terrestri. Ergo non huiusmodi corpus
assumunt.
6. Praeterea, constat quod inter nos et caelum est ignis medius, qui est maxime
activus in inferiora corpora. Si ergo de inferioribus elementis corpus assumerent,
videtur quod quando in caelum ascendunt, corpora eorum cremarentur.
|
|