Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 483


Philosophus 5. Polit. quicquid perversitatis est aliquo
principatu divitum, et perverso dominio populi, totum
congregatur in tyrannidem. Quod sic patet: nam divites
si unique dominari cupiant, quantum, ad praesens spectat,
tria intendunt videlicet pecuniam, corporales delicias. et
custodiam corporis. Intendunt enim pecuniam: quia quilibet
principans intendit augmentum illius, secundum
quod se principari videt. Si ergo aliquis principatur quia
bonus et virtuosus, semper intendit ad opera magis bona,
et ad virtutem, ut efficiatur melior et virtuosior. Sed si
principatur quia dives, ut magis principari possit, intendit
augmentum divitiarum, et congregationem pecuniae.
Quare si divites inique dominates non principantur quia
boni, sed quia divites, tota eorum intentio erit circa pecuniam
congregandam. Rursus divites inique principantes
intendunt delicias corporales, et habere voluptates
sensibiles. nam si quis vult aliquid, vult et ea multo magis,
ad quae illud ordinatur: ut si quis vellet potionem, multo
magis sanitatem vellet, ad quia potio ordinatur. Cum
ergo homines communiter et maxime habentes voluntatem
perversam, ordinent pecuniam et divitias ad delectamenta
corporea, et ad voluptates sensibiles, sequitur divites
inique dominantes, et intendentes non commune
bonum, sed pecuniam, intendere corporales delectationes.
Tertio divites sic principantes maximem solicitantur
circa custodiam corporis. nam nullus spreto communi
bono intendit ad pecuniam et voluptates corporis, nisi in
multis offendat populum: nam talis ut pecuniam habeat
depraedatur cives, ut vero voluptatibus fruatur fore facit,
et infert contumeliam civibus quantum ad uxores et filias.
Videt ergo se esse odiosum populo, ideo non credit se
multitudini, sed semper dubitans de furia populi, maxime
solicitatur circa custodiam corporis. Omnia autem
huiusmodi mala reperta in perverso principatu divitum,
congregantur in tyrannide. Nam tyrannus ut supra dicebatur

Torna all'inizio