Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 41


potest bene et male facere, cogitat qualiter se habeat. Si
ergo merces regia comparetur ad ipsum regem, cui
reddenda est, quandam magnitudinem habere videtur:
reges enim vacantes communi bono, si non transgrediantur,
cum possint transgredi, maioris meriti esse videntur.
Dicimus autem (vacantes communi bono) quia si
bono communi non vacarent, non oportet eos esse maioris
meriti ex hoc quod transgredi possent, quia non
considerato communi bono, si quis periculo se exponat,
dato quod non transgrediatur, quia indiscrete agit, suum
meritum non augmentatur. Tertio, magnum est meritum
principis, considerato actu, per quem tale meritum habet
esse. Nam ex hoc actus est vitiosus, inquantum est contra
naturam, et contra rationis ordinem. Ex hoc autem est
bonus, et virtuosus, inquantum est secundum naturam,
et ordinem rationis: quanto ergo actus magis est secundum
naturam, et ordinem rationis, tanto est magis bonus,
et magis meritorius. Valde autem secundum naturam
esse videtur, quod pars exponat se pro toto. videmus
quod quia periclitato capite, periclitatur et totum
corpus, brachium quod est pars corporis, statim exponit
se totaliter pro capite, ne totum corpus pereat. reges
ergo si bene regant gentem sibi commissam, ex operibus
eorum consequenter mercedem magnam: quia pro bono
gentis. et pro bono totali, totaliter se exponunt. Quarto
magna est merces Regum ratione virtutis, per qua quis
meretur huiusmodi meritum: nam minor virtus requiritur
ad regendum seipsum, quam ad regendum familiam,
et quam ad regendum civitatem: magna ergo
debet esse virtus regis, ad quem spectat regere non solum
se, et suam familiam, sed etiam totum regnum. Cum
ergo magnae virtuti debeatur magna merces, magnum
erit meritum bene regentium regnum suum. Quinto,
magnum erit praemium ipsorum Regum, si consideretur
materia, circa quam operatur: laudatur enim aliquis, si

Torna all'inizio