Bernardus Magister: Introductiones prosaici dictaminis

Pag 26


scripsisti, nostro se conspectui presentare canonice coegisti, tua fraternitas fecit rem iustitie congruentem, et nos ab eo iuramentum suscepto, quod in clericos nisi pro sui corporis tuitione de cetero nequaquam manus iniceret, pro delictis, que nobis significasti, XV annorum penitentiam imposuimus. Ipsum itaque ad fraternitatem tuam remittimus, quatinus eius anime et corporis diligens procurator existas et iniunctam sibi penitentiam summa cum sollicitudine eum facias obseruare. Si autem uelut canis ad uomitum rediens sui creatoris memoriam habere contempserit, canonicam in eum censuram exercere nullatenus differas.
XXVIII.
Quorumlibet clericorum ad maiorem suum pro suo episcopo consecrando.
DOMINO et in Christo patri plurimum metuendo Eu(genio) Dei gratia totius sancte ecclesie procuratori eximio B. archidiaconus, P. prepositus et clerici bononiensis episcopatus tam maiores quam minores deuotissimam reuerentiam. Quantum meroris et tristitie mors propii pastoris crudelissima nobis exhibere noluerit, quicunque uitam suam moresque cognouit, ualet aperta ueritate cognoscere. Sed ne ecclesia nostra diu proprio pastore uiduata posset aliquod detrimentum incurrere, magistrum Pepum ecclesie sancti Fridiani canonicum idoneum, siquidem honestum, religiosum et satis litteratam personam, populi petitione secundum canonum statuta precedente communi consensi et pari voluntate nobis in patrem et nostrarum animarum rectorem eligimus. Cuius rei gratia sanctitatem uestra pia prece deposcimus, quatinus eandem electionem, si placet, confirmare dignemini et, quando prefata personam a uestris piis manibus consecrandum nos uobis exhibere placuerit, uestre paternitatis litteris nobis significetis.
XXIX.
Responsiua eiusdem.

Torna all'inizio