QUAESTIO 1
Hic est duplex quaestio: prima de Incarnatione: secunda de persona carnem
assumente.
Circa primum quaeruntur quatuor: 1. Utrum Deum incarnari fuerit possibile;
2. Utrum fuerit congruum; 3. Utrum Incarnatio fuisset, si homo non peccasset;
4. De tempore Incarnationis.
ARTICULUS 1
Utrum Deum incarnari fuerit possibile
Ad primum sic proceditur.
1. VIDETUR quod impossibile fuerit Deum assumere carnem. Omne enim quod
est alteri unibile, possibile est ad unionem. Sed omne possibile ad aliquid,
reducitur ad actum per motum vel passionem, et ab aliquo alio primo agente,
cum non sit idem movens et motum, agens et patiens. Cum ergo impossibile sit
Deum mutari vel pati, nec aliquid prius eo esse possit; videtur quod carni unibilis
non fuerit.
2. Praeterea, illud quod est perfectum in esse, non unitur alicui unione essentiali:
unio enim essentialis est ex actu et potentia, vel ex forma et materia; quorum
utrumque est imperfectum in esse. Ergo quod omnibus modis perfectum
est, nullo modo alteri uniri potest: quod enim perfectissimum est, additionem
non recipit, cum nihil sibi desit. Sed Deus est omnibus modis perfectus, quia in
se omnem perfectionem praehabet, ut dicit Dionysius,
et etiam Philosophus, et Commentator eius. Ergo ipse unibilis
alteri non est.
3. Praeterea, infinite distantium non est aliqua proportio. Quorum autem non
est proportio, non est possibilis unio; unde non quodlibet cuilibet uniri potest.
Cum ergo Deus et creatura in infinitum distent, videtur quod Deus creaturae
uniri non possit.
4. Praeterea, maior est distantia Dei et creaturae, quam duorum contrariorum;
cum contraria in genere conveniant, et Deus non contineatur in aliquo genere.
Sed duo contraria non possunt simul esse in eodem. Ergo nec natura humana et
divina possunt esse in una persona; et sic idem quod prius.
5. Praeterea, ad infinitatem divinae potentiae exigitur quod neque sit corpus
neque virtus in corpore, ut probatur. Sed potentia Dei nunquam
potest esse finita. Ergo nunquam potest Deus esse corpus vel virtus in corpore.
Sed esse incarnatum est corpus, vel virtus in corpore. Ergo Deus non potest
incarnari.
|
|