21.  Non enim sub lege estis . Evidenter ostendit  
quod concupiscentiae peccatorum majorem vim habebant  
in Judaeis quam in Christianis. 
22. AUGUST. ( lib. De grat. et lib. arbit. , cap. 12,  
tom. VII.)  Non enim sub lege estis . Non quia lex  
mala, sed quia sub illa sunt, quos reos facit jubendo,  
non adjuvando. 
23. LANFR.  In quam traditi estis , id est, in qua  
tradidistis vos Deo in die conversationis vestrae. 
24  Humanum dico , id est, vile quiddam vobis 
praecipio, quod vim humanitatis nostrae non  
excedit. 
25. AMBROS.  Humanum dico . Dum infirmitatem  
carnis memorat, minus se significat exigere ab  
homine quam dignum est circa Dei culturam. 
25. AUGUST. ( ex epist. ad Anast.  144, tom. II).  
 Humanum dico , quia plus dicendum aliquid fuit,  
si jam illi facere [ al. , ferre] potuissent. Plus quippe  
servitutis debetur justitiae quam peccato. Nam poenae  
corporis revocant ab opere peccati. Justitia vero sic  
amanda est ut ab ejus operibus etiam poenae corporis 
nos cohibere non debeant. 
26. ( Ibid. )  Sicut enim exhibuistis . Quid est sicut  
illud, ita et hoc? nisi: quemadmodum ad peccandum  
nullus cogebat timor, sed ipsius libido voluptasque  
peccati; sic ad juste vivendum non vos supplicii  
metus urgeat, sed delectatio justitiae urgeat. 
27. LANFR.  Cum enim servi . Ratio cur servire  
justitiae eos oporteat. Aut enim justitiae, aut peccato  
servire necesse est. Sed cum servitur peccato, abest  
justitia. Acquiritur fructus unde erubescitur; quod  
est inconveniens. Justitiae igitur serviendum est. 
28.  Stipendia . Causa cur liberati sint a peccato,  
et cur servi facti Deo. Et est sensus: peccatum  
hoc stipendium, id est, hanc retributionem dat, mortem  
scilicet. 
29.  Gratia autem Dei , id est, virtus quae per  
gratiam Dei datur, vita aeterna est, id est, vitam 
  |  
  |