Remigius Florentinus (Remigius Girolami): De bono comuni

Pag 143


habet oculus vespertilionis seu noctue sive nicticoracis ad lucem solis ita
se habet intellectus noster ad ea que sunt manifestissima in natura», ut
habetur in I Methaphisice . Sed et hoc idem videtur in ipsis naturalibus,
quia quod prius cognoscitur, diutius cognoscitur si oblivioni non tradatur.
Comune autem sive totum prius cognitum non traditur oblivioni per cognitionem
partis. Sed quod diutius cognitum manet, magis in cognitione
roboratur, quia per assuetudinem vertitur in habitum et naturam, iuxta
illud Philosophi in libro Predicamentorum «In hiis que contingunt per
longitudinem temporis in naturam cuiuscumque transferri, quem iam quilibet
habitudinem vocet». Ergo quod est prius cognitum quodammodo est magis
cognitum.
Secundo quia facilius ipsum cognoscit. Facilius enim cognoscitur
aliquid imperfecte quam perfecte et diminute seu secundum totum. Sed
cognoscere partem secundum quod est in toto tantum, est ipsam cognoscere
incomplete tantum. Ergo facilius est cognoscere totum ut totum in quodam
confuso quam totum secundum distinctionem partium suarum. Sed quod
facilius est cognoscibile a nobis, naturaliter magis ipsum cognoscimus, tum
propter defectum ingenii nostri quod huiusmodi difficilia comuniter non
attingit, tum propter defectum animi nostri qui naturaliter huiusmodi difficilia
refugit, quietem querens potius quam laborem.
Tertio quia certius ipsum cognoscit, quod etiam ex predictis duobus
videtur aliqualiter sequi. Licet enim totum, in quantum est quoddam
confusum, sit incertius in se quam pars eius distincta, tamen certius est
respectu cognitionis nostre qui defectuose cognoscimus. Videns enim multas
monetas simul in unum congregatas, certius cognoscit quod ille est cumulus
nummorum quam cognoscat monetas distinctas in illo cumulo existentes.
Certius etiam cognosco numerum personarum vel etiam aliarum rerum
congregatarum, puta quaternarium vel ottonarium, quam cognoscam que sint
ille persone distincte. Et ideo Philosophus dicit in II De anima «Ex
incertis quidem» scilicet secundum naturam, «certioribus autem» scilicet
nobis, «fit certum et secundum rationem notius» etc. Unde licet totum

Torna all'inizio