13.  Hoc vobis dicimus , hoc est, secundum  
revelationem. 
14.  Quoniam ipse Dominus . Jussum vel tubam  
vocat vocem archangeli qui dicet:  Surgite . 
15. AUGUST. (lib. XX  De civit. Dei , cap. 20, tom.  
V).  Deinde nos . Si ergo sanctos qui reperiuntur Christo  
veniente viventes. eique in obviam rapientur,  
crediderimus in eodem raptu de mortalibus corporibus  
exituros, et ad eadem mox immortalia redituros,  
nullas in verbis Apostoli patientur [ al ., patiemur]  
angustias, sive ubi dicit: Tu quod seminas  
non vivificabitur, nisi moriatur. Sive ubi dicit: 
Omnes resurgemus, ut [ al ., aut] omnes  
dormiemus. 
CAP. V.—1. LANFR.  De temporibus . De temporibus, 
an aestate vel hieme, an die vel nocte, venturus  
sit ad judicium Christus. 
2.  De momentis , id est, qua hora diei vel 
noctis. 
3.  Ipsi enim diligenter . Quasi dicat: Non indigetis, 
quia nihil aliud scriberem nisi quod vos scitis,  
diem videlicet Domini clam venturum, nec tempora  
nec momenta aliquo sciente. 
4.  Cum enim dixerint: Pax . Defuncto Antichristo  
putabant stulti se amplius securos; sed tunc cito  
veniet interitus, et tunc bene erit nobis qui evademus, 
sicut mulier partum. 
5. AUGUST. (epist. 80,  ad Hesich ., tom. II).  Cum dixerint  
 pax . Quid est quod ait Apostolus:  Cum dixerint  
 pax et securitas?  Cum enim dixisset Evangelium:  
 Arescentibus hominibus prae timore et exspectatione; 
  |  
  |